LABOSSARDACHUS

LABOSSARDACHUS
LABOSSARDACHUS
Babylonis Rex adhuc infans coronatus, cum futurae pravitatis indicia ederet, consensu Procerum Occisus est, surrogato Evilmerodacho. Quidam illum, utpote brevis imperii. silentio ptaetereunt. Alii cum Balthasare confundunt. Beros. apud Ioseph. l. 1. c. App. Torniel. A. M. 3498. etc. Beroso Λαβοροσόαρχοδος, apud Ioseph. c. Apion. l. 1. Megastheni Λαβασσοάραοκος, apud Fuseb. Praep. Euang. l. 9. c. 41. fil. fuit Neriglissaris f. Nericassolassari Regis de quo infra, ac patri successit, sed per 9. tantum menses, qui proin quod Annum integrum non compleverit, locum in Canone Regum Babyl. non invenit. Hic initâ coniuratione ab Amicis Regiis sive Optimatibus Babyloniis ἀπετυμπανίςθη, ut ait Berosus, h. e. ἀνηρέθη βιαίῳ μόρῳ, ut ait Megasthenes, morte violenta sublatus, Regnumque delatum est Nabannedo Babylonio, qui unus ex coniuratis fuit, nullo sanguinis iure cum Laborosoarchado coniunctus, utpote Babylonius, non Medus. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. XVIII. ubi de successoribus Nabuchodonasoris II. Vide et Nabannedus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”